BASCLONIA

BASCLONIA
BASCLONIA
regio, cuius caput Baiona. Ita enim Giraldus Cambrensis, qui circa A. C. 1200. floruit et secundam editionem Hiberniae expugnatae A. C. 1199. Regi Anglorum nuncupavit Iohanni, l. de topogr. Hiberniae part. 3. c. 9. Urbs, inquit, Baonensis Guasconiae terminus, et sub eodem dominio continetur: eadem quoque Bascloniae caput est; unde Hibernienses provenerant: i. e. ex qua Basclenses vel Basclones populi in Hiberniam migraverunt. Ait enim, Basclenses de Hispaniarum partibus classe in Hiberniam insul. venisse, ibique habitavisse, et Basclensium Hiberniensium corpora, vestes, armaturam moresque describit. Cum igitur hic Auctor Baonam seu Baionam Vasconiae terminum vocat, et Vasconiâ Gallicâ, Anglicae tum ditionis, contineri asserit, ac nihilominus eandem caput Bascloniae appellat, indigitare videtur, Baionam finem fuisse Vasconiae Gallicae, et initium Bascloniae vel Viscaiae Hispanicae, ex qua Basclenses in Hiberniam migraverunt. Hugo, Chronici Viceliacensis auctor, qui circa A. C. 1160. scripsit, Basclomam quoque vocat et Gasconiae ac Navarrae interponit mediam: ut et Rogerius Hovedenus; ita ut ambo videantur Bascloniam et Basclos suos, non minus quam Navarrenses ac Navarram, Hispaniae adscribere. Guibertus Abbas Novigenti in Hist. Hierosolym. a Gasconia Basconiam distinguit: eâdem ratione Gesta Dominorum Ambacensium, circa A. C. 1160. Vascos, Vasconum et Navarrorum medios faciunt, ac a Carolo M. domitos esse produnt. Valesio Bascones, fuêre pars Vasconum Pyrenaeo propiorum: Vascones enim linguâ suâ mutati in Bascones, sicut Vasates in Basates, vivere in bibere, Viscaia in Biscayam, Leuva in Leubam et Liubam, Vesontio in Besanson, mutata. Additâ dein, literâ l. vel. potius insertâ, dixêre etiam Basclones, ut indicat nomen Bascloniae; et Basclenses et Basclos, nec non Vascos. Eosdem Vasculos, Vasclos item vel Basclos ante A. C. 1200. dici coepisse ait Oihenartus Vasco, ut in Concilio Lateranensi A. C. 1179. habito. Hispani eos Vascos vocant, Galli Basques et Biscains. Longa est haec Vascorum regio vel Basconia, vulgo le pays des Basques, 50. mill. pass. lata 24. dividiturque tripartito, in pagum Lapurdensem, vel Baionensem, inferiorem Navarram et Subolam vallem: e quibus pagus Lapurdensis Episcopo Baionensi paret; Navarrae inferioris citeriorisve pars cidem, pars Aquensi Antistiti: Subola vero Elloronensi. Vide Hadr. Vales. Notit. Galliae in voce Lapurdum. Coeterum incolae latrociniis infames, apud Robertum de Monte A. C. 1179. Quidam Bascli et Navarrenses et Brebenzones venerunt ad urbem Burdegalensem, et illam vastaverant, et in Chronico S. Stephani Lemovic. A. C. 1204. Iohannes Episc. Lemovicensis ---- obsedit Nobiliacum, in quo se incluserant quamplures Balcli et ruptarii, qui populum et terram vastabant. Ubi praedones sic dicti sunt, ex Vasconia, cuius incolae Basques, i. e. Vascones appellati, ut diximus. Basculi apud Turpinum c. 7. Hinc Basclones, qui iidem cum Basclis, in Synodo Avenionensi A. C. 1209. c. 7. perinde, ac Haeretici, cum Aragonibus, Brabanzonibus, coeterisque ruptariis et raptoribus excommunicantur: quod ante etiam statuerat Alexander III. in Concilio Lateranensi c. 27. ut apud Car. du Fresne videre est.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • LUSIUS Vicus — in agro Lapurdensi, s. Praefectura Baionensi Galliae, maximus olim et opulentissimus: Vulgo Loizune, i. e. locus lutosus: a luto aestibus Oceani invecto, qui alveum fluminis hunc vicum alluentis suis accessibus quottidie adauget. Vulgo a loci… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”